

Liber Nehemiae*
Caput 2: Versus 17
Quia Jerusalem deserta est.[BED., ibid.]Plana sunt haec et spirituali sensu congrua: quia doctores, imo omnes qui zelo Dei fervent, in afflictione maxima sunt, quandiu Jerusalem, id est visionem pacis, quam nobis Deus reliquit et commendavit, bellis dissensionum cernunt esse desertam: et portas virtutum, quas juxta Isaiam laudatio occupare debuerat, praevalentibus inferorum portis dejectas, et opprobrio habitas.